- RHEBAS qui et RHEBUS Valer
- RHEBAS, qui et RHEBUS ValerFlacco, l. 4. v. 698. Rhebanus Orpheo, Rhebaeus Apollonio, fluv. Bithyniae ex Olympo monte oriens et in Euxinum mare apud Psillidem labens. De hoc Dionysius: Bithynia laeta quidem regio atque omni referta ubertate, quam Rhebas fluvius amoenissimus, gratissimis perfundit aquis, donec in Pontum ceciderit, quibus nec est ullus in ceteris terris amnis iucundior, neque qui magis ad voluptatem faciat. Ribas hodie Petro Gyllio. Dionysius, v. 794.Ρ᾿ήβας ενθ᾿ ἐράτεινον ἐπιπροΐηςι ῤεέθρον,Ρ῾ήβας, ὅς Πόντοιο παρὰ ςτομάτεςςιν ὁδεύει,Ρ῾ήβας, οὗ κάλλιςτον ἑπὶ χθονὶ ςύρεται ὕδωρ.Ubi Montanus: Cur exigui fluvii Rhebae, seu Rhebantis, (nam utrôque modô inflecti Eustathius testatur, Ρ῾ηβαντίας γῆς ab eo denominatae Arrianum meminisse affirmans) tam sollennis mentio a Dionysio facta est, adeo ut eius nomen, veluti Thymbridis, v. 352. per Anaphoram ter repetitum sit, (cum eum Ptolemaeus et Strabo, ne nominare quidem dignentur) nisi cum Suida leve hoc argumentum arripiamus, ad confirmandam opinionem, quod ipse Byzantius fuerit? Plinius quidem huius fluv. meminit l. 6. c. 1. et aliter Rhesum dictum refert: A faucibus Bospori est Rhebas fluvius, quem aliqui Rhesum dixerunt, deinde Psillis. Valer. Flaccus, loc. cit.Litora longinqui qua exirent flumina Rhebi.Si quis (inquit Bochartus, l. 3. Phaleg c. 10.) Riphat malit, eo alludet Rhebus, vel Rhebanus, Bithyniae amnis in Pontum exiens, non procul a Paphlagonia. Apollonius, l. 2. Argonaut.Ε᾿ςτ᾿ ἐπὶ Ρ῾ηβαιου προχοὰς, ςκόπολόν τε ΚολώνηςΠαφλαγόνες τε. ————— ———Orpheus, Argonaut. v. 711.Ρ῾ηβανοῦ προχοαῖςι μέλαιν᾿ ἐξικόμεθ᾿ ἀκτήν.Arrianus in Periplo, ἀπὸ δὲ τοῦ ἱεροῦ πλέοντι εν δεξίᾳ Ρ῾ῆβας ποταμός. Sed et Apollonius, l. 5. v. 349.Ρ῾ήβαν ὠκυρόην ποταμὸν, ἀκτήν τε μέλαιναν.Vide Rhesus, Rhebas etiam regionis nomen, cuius populi Rhebaei, Stephanus. Ρ῾ήβας, ποταμὸς παρὰ τῷ Πόντῳ, ἔςτι δὲ καὶ χῶρα, τὸ ἐθνικὸν Ρ῾ηβαῖοι. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.